Latine

Poster_Athenaeum_illustreCONVENTUI_2015-v3

Omnes amicos Latinitati fautores ex omnibus terris invitamus ad

TERTIUM ATHENAEI ILLUSTRIS
LATINITATIS CONVENTUM

Amstelodami, Saturni die 28 m. Martii a. 2015

*
De Vondelii Metamorphoseon Ovidianarum versione et de
ejus arte Poetica, atque tres aliæ mirificæ orationes
*
Saturni die 28 mensis Martii anni 2015, ab hora p.m. duodecima cum dimidia ad horam
quintam, ad tertium LATINITATIS CONVENTUM accurritote, ab ATHENAEI ILLUSTRIS
sodalibus in sacello Sanctæ Agnetis Sororum institutum (ædibus Universitatis
Studiorum Amstelodamensis), quo conventu per varias
clarissimorum auctorum acroases de sermone
Latino ejusque exculti ac per sæculi
adhibiti pondere in nostram
hominum societatem
Latine disputabitur,
dr. Sebastiano Petro van Bommel moderante.

Orationes habebunt

Prof. dr. Michael von Albrecht Heidelbergensis
De Vondelii Metamorphoseon Ovidianarum versione et de ejus arte Poetica

Drs. Sietsus Venema Arnhemensis
De bonis litteris in gymnasiis nostræ ætatis docendis

Prof. dr. Christianus Laes Bruxellensis
De Latinitate Viva sive de dissensione evitanda!

Dr. Martinus Baasten Lugdunensis
Quid Picus ille Mirandulanus de arte Cabbalistica senserit

Locus: Sacellum Sororum Sanctæ Agnetis (v. Agnietenkapel)
Universitatis Studiorum Amstelodamensis (UvA), Oudezijds Voorburgwal 231, Amstelodami
Dies: Saturni die 28 m. Martii a. 2015
Hora: Ab hora 12:30 usque ad 17:00 horam
Linguae: Orationes Latine dicentur. Licet coram aliis linguis disputare.

Gratis excipiemini, at quæ sumus nomina detis in antecessum per info@athenaeumillustre.org

Plura scribentur in sede retiali nostra www.athenaeumillustre.org

 

De ATHENAEO ILLUSTRI

ATHENAEUM ILLUSTRE, renatum quidem illud, societas Amstelodamensis est, anno MMXII constituta, idest CCCLXXX annis post antiquum Athenaeum Illustre anno MDCXXXII conditum, quod tamen decursu saeculorum magno doctrinarum detrimento iam dudum evanuit. Sodales nostri novi ATHENAEI ILLUSTRIS, sibi hoc propositum habent, ut disciplinis, quotquot in orbe Occidentali floruerunt, docendis librisque de eisdem in lucem edendis eo modo faveant, ut curriculum studiorum in Universitatibus et Gymnasiis Batavicis iam tritum et consuetum aliis subsidiis compleant. Est igitur circulus Latine loquentium, ad quem magistri ac professores qui Latine doceant aut acroases faciant saepicule invitantur.

ATHENAEI ILLUSTRIS sodales commercium quaerimus cum aliis aliorum omnium gentium in toto orbe terrarum institutorum circulorumque sodalibus, qui Latinitati atque bonis litteris utriusque linguae faveant. Si plura de nobis scire cupis, scribas quaeso ad info@athenaeumillustre.org .

Eerstkomende activiteiten

  • Geen activiteiten