Scholae Latinae in Cycneo Gymnasio: Gymnasiorum discipulis

Een hele dag Latijnse les en activiteiten in het Latijn speciaal voor gymnasiumleerlingen

Loading Map....

21 March 2014
09:00-21:30

Cygnus Gymnasium
Vrolikstraat 8
Amsterdam

ecard_Athenaeum_illustre_VRIJDAG

Batavice:

Op vrijdag 21 maart 2014, van 9.00 tot 21.30 uur, zullen door ATHENAEUM ILLUSTRE in het Cygnus Gymnasium te Amsterdam SCHOLAE LATINAE speciaal voor gymnasiasten worden georganiseerd.

In de ochtend en middag zullen gymnasiumleerlingen les krijgen, volledig in het Latijn, van ervaren docenten uit binnen- en buitenland. ‘s Avonds zullen er een Cena Latina (diner) en opvoeringen in het Latijn zijn.

Doelgroep: Gymnasiumleerlingen van uitgenodigde gymnasia. Niettemin zijn er een paar plaatsen beschikbaar voor geïnteresseerde docenten Latijn die graag de lesmethode in werking willen meemaken. Bij belangstelling hiervoor, schrijf ons op: info@athenaeumillustre.org .

Geen gymnasiast maar wel belangstelling? Kom naar de Scholae Latinae op zaterdag 22 maart 2014. Klik hier voor meer informatie.

Latine:

Veneris dies vigesimus primus mensis Martii anno bismillesimo decimo quarto, ab hora nona matutina (9.00 a.m.) usque ad horam decimam et dimidiam vespertinam (21.30 p.m.), totus STUDIIS LATINITATIS dicabitur, nec tamen, ut plerique in Batavia solent, scriptis Latinis in vulgarem sermonem vertendis totum diem teremus; immo vero, ea die, ipse Romanorum sermo quasi rursus ad vitam revocatus vigebit atque florebit.
Ducibus saltem decem egregiis magistris, tam ex nostra quam ex aliis gentibus oriundis, quorum quisque linguam Latinam apprime callet, mane et meridie centum viginti quinque discipuli scholas audient, methodo Montaurii adhibita, ita ut sermo Latinus, nullo linguae vernaculae subsidio, per se iucunde atque vivide illustretur.
Discipuli igitur, quamvis quidam nondum huius artis periti sint, nihilo minus sermonem vivum a magistris audient primasque suas sententiolas Latine edere discent. Inde, tempore pomeridiano, carmina, ludi scaenici, versusque Latine conscripti memoriae mandabuntur. Denique post cenam, quam omnes una sumemus, idque sane Latine, occasio dabitur ut discipuli omnia illa quae didicerint, modis musicis instructa, vespere coram suis sodalibus proponant.

Propera ergo, quisquis es, Latinitatis fautor, ac nomen tuum quam primum da!

Posted in