Schola Decima Tertia

Schola decima tertia

Loading Map....

3 June 2013
20:00-22:00

Domi Camilli
De Lairessestraat 97
Amsterdam

Salvete omnes!

Hinc, sicut iam pridem percipere poteramus, liber paulo difficilius legi incipiet quapropter amabo si omnia immo penitius quam ut assueti eratis, legeritis. Loquor de capitulis “Pericula Maris” et “Navigare necesse est” quae legenda sunt!

Praeterea rogo ut exercitia (ad haec capitula pertinentia) quae insunt libello flavo perlegatis. Etenim ut Janus dixit etiam hisce in rebus nonnumquam in menda delabimur, ne agam de coniunctivo quo saepe nobis mens conturbatur.

Demum rogo ut ad colloquendum paratissimi sitis et coniunctivum modum inter praesidia ad colloquendum vestra acceperitis!

Ah, et stulte quidem oblitus sum aliquem magistrum nobis deligere quod muneris ergo ipsi integra schola suscipere debebimus Sebastianus et ego…

Posted in