Conventiculum

Conventiculum Latine loquentium

Loading Map....

8 September 2013
10:00-12:00

Domi Thomae
Fokke Simonszstr. 73
Amsterdam

Conventiculum Latine loquentium.

Excerpta ex epistula Camilli sodalibus Athenaei Illustri.

Camillus sodalibus illustribus salutem plurimam dicit:

(…), consiliis quae omnibus sodalibus attinebunt constitutis, hac epistula acta hesterna praesentibus confirmo absentesque de eis certiores facio.

I. De conventiculis futuris: de tempore congrediendi

Plurimi heri praesentium asseruerunt se malle convenire die Solis quam die Saturni. Alii operam dant Saturni die, alii malunt Solis die commeare, praesertim quia Solis dies Amstelodami unus est, quo stationis raedarum vectigalia, quae – confitendum est – insana sunt, solvenda non sunt. Erunt quidem hebdomadae, quibus melius erit conventiculum Saturni die habere et ob eo noluimus constituere Solis diem unum et sempiternum diem omnium conventiculorum, quasi Legem Medorum Persarumque, at tamen videtur, in universum, Solis dies plerisque nostrum convenire.

Deinde nonnulli erant, quorum nomina prodere nolo, qui subtiliter et non tam subtiliter questi sunt se tam mature expergiscere oportere, ut tempestive ad conventicula adveniant (quod, ut par est, non omnes impetrant). Cum eos nimirum derisissemus, tanta autem aliorum humanitas animos omnium praesentium commovit, ut his qui mane longius acquiescere cupiunt clementer acquievimus. Ideo constitum est conventicula in universum hora 10ª ante meridium incohatura esse et meridie finitura.

Omnes, cari amici, ergo scitote nos posthac crebro Solis die, sc. Domenica, ab hora 10ª ante meridiem usque ad meridiem congressuros, at tamen, cavete, non semper, quamobrem vobis suadeo, ut frequenter nuntios in sede retiali nostra legatis.

Insequentia quattuor conventicula huius mensis Septembris erunt:
Solis die 8º domi Thomae
Solis die 15º domi Camilli
Solis die 22º domi Camilli (nisi Gertrudis velit nos suscipere?)
Solis die 29º domi Thomae

II. De conventiculis futuris: de rebus tractandis

Omnes praesentes consensuerunt se velle emendare facundiam suam audiendo, colloquendo et scribendo. Eius rei gratia velimus dividere conventicula in partes duas:
1ª pars textibus recitandis dicata erit;
2ª pars scriptis a nobis confectis dicata.

1ª pars: De textibus recitandis

Locuti sumus de variis operis, quae nobis apta videantur ad clara voce legenda et iucundo colloquio commentanda. Ille liber amoenissus a Danico scriptore Ludovico Holbergio (vulgo Ludvig Holberg), circiter anno 1740 scriptus, qui inscribitur ‘Nicolai Klimii iter subterraneaum’, praecipue nostris finibus aptus visus est. Eius sermo valde pulcher est atque quod dicitur ‘classicus’, simul ac de rebus hodiernis tractat: est fabula quasi speculum, quo auctor nostras civitates moresque earum per ridiculum detorquet.

Libri editio anni 1866, qua utemur, hic invenitur:
Nicolai Klimii iter subterraneum

(Cavete qui heri adfuistis: non est eadem edito cuius pagellas heri vobis dedi.)

Parate conventiculo insequenti (diei 8), quaeso, Praefationem Apologeticam et Caput Primum. Omnibus suadeo, ut, quasi ante speculum sedentes, exerceatis recitare Caput Primum, clara et lenta voce legendo, velut fabulam liberis legendam. Quaere ergo tibi ipsi modum recitandi, qui tibi aptissimus videtur, ut audientes ipso auditu argumentum intellegere possint. Licet artes viresque vestras histrionis adhibere!

Si exemplum quaeritis, vos remittere possum ad paginam retialem Vivarii Novi c.n. ‘Audiolibri’:
http://www.vivariumnovum.it/edizioni/index.php/Multimedia/Audiolibri.html

Quamvis sciam nonnullos tam illustrissimos quam carissimos inter nos esse, quibus displiceat hic pronuntiatus, qui iniure dicitur ‘more italico’ vel ‘ecclesiastico’ (iniure, quia vix dubitandum est hunc pronuntiatum ea plus minusve forma iam exstare saltem ultimis saeculis Imperii Romani occidentalis), censeo tamen textus recitatos a professore Felice Sánchez Vallejo audiendo discentibus aptissimos esse. Sine dubio enim professor Sánchez Vallejo (1918-2004) clara voce legit ut ipse Latine loqui solebat: ut homo qui intelligit quod legat et quasi in sermonem cotidianum tradit. Ut ut est, si aures assuefacere vis, melius erit primum lectiones faciliores audire, sicut textos evangelicos, quoniam hi non tanta arte rhetorica ut textus qui dicuntur ‘classici’ confecti sunt.

2ª Pars: De arte scribendi adipiscenda

Consilium decretum erit singulis hebdomadis unum nostrum textum a se paratum nobis in antecessum missurum, ut ceteri maxima humanitate eum, scilicet textum, emendemus, castigemus et commentemur. Quisque eligat quod scribere velit. Si nescit quod scribat, suggero scribat symbolas Vivipediae aut alia quae in sede retiali nostra ponamus. Paginas retiales nostrae sedis quae nunc Batavice scriptae sunt, non oportet plane vertere, at tamen novas pagellas Latine scribamus, quibus animos omnibus Latine loquentibus et legentibus non solum in Batavia sed in toto orbe terrarum excitemus et commovemus.

Quis vult primus vel prima opusculum sua manu scriptum nobis mittere?

(…)

Deinde, quisque quaeso annuntiet Thomae epistula electronica adventum suum.

Spero omnia liqueant; alioquin nolite dubitare mihi quaerere. Ignoscatis quaeso menda, de quibus – si invenitis – semper libentissime certior factus ero.

Valete quam optime.

Dedi Amstelodami, Kalendis Septembribus anno bis millessimo decimo tertio.

 

Posted in